Хе-хе-хе!
Все пак не съм и казал подобно нещо.. Казах само, че смятам, че тия четири думи са сродни по произход и еднакви по значение.
Ето тука една извадка от лексикона на Хофман, някой ако може да го преведе, че с латинския съм полускаран:
KNEZ vel KNEG
vide supra in vode Caganus, item Canis, infra Setnicus.
CAANUS
vide in voce Caganus infra.
CACANUS
Hunnorum Rex, in Thuringiam incursionem fecit, sed a Brunichilde, acceptâ pecuniâ, praedam restituit, et domum rediit. Blondus.
Vide et Caganus.
CAGANUS
Rex Avarum, superbus admodum, Mauritio Imperatori bellum illaturus, prudenti oratione Theodori Medici, ad foedus pertractus est A. C. 592. Mox imprudenti venatione Prisci Ducis Offensus, A. C. 594. Romanos ingenti clade affecit.
A' qua superstites captivos, cum Imperator redimere noller, odium militum sibi conciliavit, quod difflare non valuit, licet Caganum, per Priscum, rursus non minori clade, filiis etiam in Istro submersis, affecisset, A. C. 595. Huic postmodum cum Phoca Imperatore quoque res fuit, a quo, maiori tributô conceslô, repressus est, A. C. 609. Niceph. l. 18. c. 28. 29. et c. 36 37.
CAGAN vel GAGAN
nomen Hunnorum Regibus commune.
Horum unus Sigeberti Austrasiae Regis ditiones, sub finem saeculi 6. invasit, ab hoc victus; sed biennio post, A. C. 571. reversus, magicis artibus tantum effecit, ut Sigebertus pecuiâ et frumentô se redimere cogererur. Gregor. Turonens. l. 4. c. 23. et 27. Aimoin. l. 3. c. 6. et 11. Idem Turonensis Histor. l. 4. c. 28. Scd et Rex Chunnorum, vocabatur autem Caganus: omnes enim Reges gentis illius hoc appellantur nomine: Occurrit vox passim, apud Sigebertum A. C. 520. Paulum Diaconum, Theophanem, Zonaram, Cedrcnum, aliosque Scriptores Byzantinos. Cacanum vocat Paulus Warnefridus de Gestis Longobard. l. 4. c. 39. Quâ dignitate Russorum seu Moscorum Principes quoque donatos esse, testantur Annales Francorum. Neque alterius originis est vox Chan vel Can, quâ Tartari Piincipes suos indigitant, Imperatorem ac Regem sonante, ut auctor est Vincentius Bellovac. l. 32. c. 10. et 32. vide infra in voce Can, item in Canis. Facit huc ctiam Serviae olim Principis appellatio ac nomenclatura, qui Knes appellabatur seu megas2 *kne/zis2 vel *kne/nzhs2 pa/s1hs2 *serbi/as2, magnus Cnezis universae Serviae, uti docet Goarus, post Codinum, de Officiis Aulae Constantinop. Ubi Knes idem valet, ac Dominus, quae vocis apud Slavos notio fuit. Ditmarus l. 7. Uxor autem eius Beleknegini, i. e. pulchra domina vocabatur. Apud Cantacuzenum, l. 2. c. 5. occurrit *tamhrxa/nhs2 Phrygiae Princeps. Vide Car. du Fresne in Glossar.
CANIS
nonnullis Scriptoribus dicitur, qui aliis Cham vel Can, item Caanus, quae omnia ex Caganus orta, de qua voce retro diximus. Chronicon Nangii A. C. 1299. Usuncassano Tartarorum Rex, Qui et Magnus Canis dicitur.
Byzantini seu Graeci recentiores *ka/nhs2 et *ka/nis2 Tartarorum vocant Principem. Pachymeres inprimis, l. 3. c. 25. l. 5. c. 4. l. 10. c. 25. et l. 11. c. 16. qui vocem hanc dictô,
--------------------------------------------------------------------------------
page 683, image: s0683b
librô 5. c. 4. Imperatorem sonare, addit. *tzi/ggis2 ga\r to\ o)/noma, o( de\ *ka\n bas1ileu/s2. Idem coeteros quoque Toparchas Canes vocatos innuit, l. 9. c. 26. et Principes Tartariae gentis *kani/das2 appellat, l. 5. c. 4. quos Canesios nuncupat Magister Rogerius, Destruct. Hungar. c. 33. Alteri vero ipsorum Canesio, i. e. maiori volenti prostrato succurrere, etc. c. 35. constituerunt Canesios, i. e. Ballivos, qui iustitiam facerent. Infra, Procurator meus de istis dominis crat unus, et paene mille villas regebat et erant Cancsii fere centum etc. Ab hac igitur origine, aliquot ex Scaligerorum gente, quae Veronensem diu Principatum possedit, Canes appellatos censuit Iovius, quam vocem nomini interdum proprio sic praeponebant, Can Franciscus, Can Grandis, Can Signorius. Vide Iosephum Scaligerum in Vita Patris. Sed nec Veronenses duntarat Principes id sibi praenomen vindicavêre, cum in familia Dandula apud Venetos idem usurpatum doceat Sansovinus in Venetia, l. 13. sub A. C. 1328. qui, ut modo dictus Scaliger ibid. p. 29. docet, non a latranti illo animali dicti sunt; sed, quod linguâ Winidorum seu Sclavorum, Cahan idem sit, quod Rex aut Princeps. Quam quidem sententiam non parum firmat ipsa olim Serviae Principis appellatio ac nomenclatura: Knes enim appellabatur, seu me/ga *kuezis2, magnus Knes, vel *kne/uzhs2 pa/s1hs2 *serbi/as2, Cnenzes totius Serviae, ut est in Codice Reg. MS. 2023. ex quo descripsit Goarus, quae habet, post Codinum de Officiis aula Constantinop. p. 414. 415. Idem autem valet, quod Dominus: eam namque fuisse vocis Kneg apud Slavos notionem, discimus ex Dietmaro, l. 7. quem laudat Car. du Fresne in voce Caganus.
Някой ако може да преведе по-важното. Хофман е живял към края на 17-ти в. за ориентир.
|