|
Тема |
citat |
|
Автор | Adrian (Нерегистриран) | |
Публикувано | 09.02.02 12:43 |
|
|
"Dominicum sermonem, quem Christus sanctis Apostolis et discipulis suis dixit, quia:
<Qui vos recipit, me recipit>; <et qui vos spernit, me spernit>, ad omnes etiam, qui post eos secundum ipsos facti sunt Summi Pontifices et pastorum principes in Ecclesia catholica dictum esse credentes, definimus, neminem prorsus mundi potentium quemquam eorum, qui patriarchalibus sedibus praesunt, inhonorare aut movere a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore dignos iudicare; praecipue quidem sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde vero Alexandriae ac Antiochiae atque Hyerosolimorum; sed nec alium quemcunque conscriptiones contra sanctissimum Papam senioris Romae ac verba complicare et componere sub occasione quasi diffamatorum quorundam criminum".
|
| |
|
|
|